Primo die ad Ruhrstadtschule, scholam discipulis qui peculiari auxilio egent destinatam, pedibus ivimus. Ibi magistrum convenimus qui animi causa apes alit et circulo apium studioso praeest.
In quodam eius scholae conclavi primum narratiunculam pictam aspeximus. Haec ostendebat quam paucas saepe stirpes apibus utiles in hortis nostris seramus, quam magni tamen intersit earum ut sedem naturae suae aptam habeant. Tabulas quoque de apibus spectare potuimus variaque instrumenta cognoscere quibus apium examen curatur. Deinde bini operam dedimus ut tenues cerae tabulas in formas alveari destinatas calore infigeremus.
Postea classis nostra in duos greges divisa est. Alteri licuit cum apiario, domino Isbruch-Sufryd, alvearia adire. Qui iverunt pileos apiariorum ad se tuendos sumpsere. Ad alveare, postquam fumum intulerat, dominus Isbruch multa nobis de apibus deque ipsa alvearis compage exposuit ac demonstravit. Apes quaedam paulisper etiam in pileis aut in vestibus nostris consederunt. Quia tamen omnes quieti mansimus, nullius aculeo icti sumus: apes periculum nullum senserunt placideque avolaverunt.
Alter discipulorum grex interim apes mortuas, quae hiemem non superaverant, microscopio contemplabatur. Licuit etiam nobis telephonis nostris imagines egregias corporis apis aucti excipere. Postea alter grex in alterius locum successit.
Deinde tota classis simul ad alveare rediit. Dominus Isbruch ei capsam imposuit in qua formae a nobis paratae erant. Vas mellis, quod ipse collegerat nobisque dono dederat, nobiscum ferentes in scholam Otto-Pankok-Schule revecti sumus.
Alterius diei mane una ientati sumus; tum mel illud domini Isbruch suavissimum gustare potuimus. Deinde tabulas in formam favorum composuimus, in quibus et quae didiceramus et imagines pridie captas collocavimus; eas ad fenestram conclavis nostri suspendimus.
Tum in area scholae semina florum apibus aptorum in ollis fictilibus sevimus, spe fore ut apibus quasi parvam popinam praebeamus.
Duos illos dies tot experimentis refertos confecimus hospitiis apibus silvestribus fabricandis. In vasculis metallicis elutis adminicula nidis parandis gypso adglutinavimus; ea domum auferre licuit ut in hortis nostris suspenderemus.