Ineunte Aprili, discipuli classium IX, X et XI scholae Otto-Pankok-Schule qui philosophiae student expositionem in aedificio «Dortmunder U» visitaverunt. Expositio, cui titulus «Percipere et intellegere: mundum, se ipsum, alios», communi opera disciplinarum philosophicarum universitatum Bochum, Dortmund et Duisburg-Essen instructa erat.
Expositione varia perlustrata, quae tum fallaciis oculorum aliisque percipiendi effectibus sensus identidem exercebat, tum explicabat cur quaedam ita percipiantur, discipuli orationi philosophicae professoris Newen interfuerunt. Quamvis haec difficilior tandem evaderet, excursio universa occasionem dedit philosophiam in vita cotidiana experiendi; in itinere quoque, euntibus et redeuntibus, licuit extra lectiones una esse et de aliis quoque rebus praeter philosophiam colloqui. Iucundum sane fuit!