Lingua Germanica

Germanice? Id iam scio!

… et tamen quam multa etiamnunc de lingua discenda sunt!

Merito lingua Germanica in praecipuis scholae disciplinis numeratur. In vita cotidiana nemo potest sermone sive dicto sive scripto carere. Sive praecepta medicamento addita sive formulam cibi parandi sive itineris descriptionem sive quaestionem mathematicam verbis propositam legas, nisi linguam tuam calles, vix in rebus cotidianis viam reperies. Lingua enim fundamentum est quo omnis inter nos communicatio nititur.

Quam ob rem usque ad finem gradus secundarii inferioris multa genera scriptorum et instrumentorum communicationis, typis impressa atque digitalia, cognosces: nec tantum varia litterarum opera sed etiam scripta quae res exponunt , exempli gratia de rebus technicis, de certaminibus athleticis aut de quaestionibus quibus hodie societas nostra occupatur. Ita studium linguae Germanicae ad profectum in ceteris omnibus disciplinis conducit.

Classes In omnibus classibus
Quomodo discipuli distribuantur In gradu inferiore sua quisque in classe, in superiore per cursus discit. Ab anno Q1 aut cursum ordinarium aut altiorem eligere licet.
Excursiones «MedienHaus» urbis Mülheim et theatrum
Hi magistri linguam Germanicam docent
Quaestiones et responsa

  • Communicatio

Hic disces et narrare et res exponere ita ut iis qui audiunt apte loquaris. Exerceberis ut in disputationibus rationibus allatis sententiam tuam persuadendo tuearis atque auditores expositione tua teneas.

  • Scripta

Disces varia scriptorum genera et distinguere et ipse componere. Varias scribendi rationes cognosces, ut melius opus procedat. Scripta retractare disces atque etiam in aliis disciplinis cogitata tua verbis, vel cuiusque artis propriis, aptius exprimes. Prima tractandorum scriptorum artificia cognosces: quae maxime valeant lineis subducere, verba praecipua notare, textum in partes distribuere suumque cuique parti titulum dare et quae legeris breviter adnotare.

  • Instrumenta communicationis

Una et litterarum opera et alia dicendi genera variis instrumentis tradita investigamus, velut fabulas per seriem televisificam editas, fabulas radiophonicas, praeconia. Quid contineant et quemadmodum auditores spectatoresve moveant cognoscimus. Instrumentis etiam utimur ut scripta nostro ingenio in novas formas convertamus.

  • De natura linguae cogitanda

Cum «de lingua cogitas», grammaticae vocabula rationemque qua sententiae construuntur cognoscis. In dies diligentius perpendis scripta vitae cotidianae, quo genere et qua forma inter se differant. Ita, exempli causa, cognoscis quomodo optata modo coniunctivo, dicta aliorum in actis diurnis oratione obliqua exprimantur aut quomodo diversis verbi temporibus in narratione brevi utamur.

Rationes docendi in ima pagina invenietis.

Gradus secundarius inferior
«Deutschbuch» (Cornelsen)
Editiones operum ad legendum destinatorum
Acta diurna

Gradus secundarius superior
«Texte, Themen und Strukturen» (Cornelsen)
Editiones operum ad legendum destinatorum

Qui litteris Germanicis student et «MedienHaus» et theatra vicina adeunt.

A quinta classe opera integra crebro leguntur. Praeterea occasione librum exponendi de libris quos maxime amas condiscipulis narrare potes.

In gradu superiore ea leguntur opera quae ad commune maturitatis examen praescripta sunt.

In biennio initiali certamen habemus in quo discipuli clara voce legunt.

Post meridiem cursus habentur ad recte scribendum et ad legendum exercenda.

  • Opera scaenica
  • Certamen legendi
  • Opus de actis diurnis
  • Exercitationes ad recte scribendum

Fachschaft Deutsch
Rationes docendi et studiorum apud nos institutae