Lingua Francogallica

Quo peritius lingua utimur, eo plures nobis patent cogitandi viae latiusque prospicimus. Dum de sermone diligenter iudicamus, necessitudines antea latentes intellegimus et quantum valeat apte presseque dicere cognoscimus. Nuntiis tanta celeritate per media diffusis, homines minus ac minus attendunt quomodo cogitata verbis exprimant, sententias inter se nectant aut dictis suis alios moveant. Lectiones igitur ad linguam ipsam diligentius perpendendam invitant. Qui enim consulto verba eligit, diversas sententias accurate describere atque iudicio examinare potest.

Ita fieri potest ut cum aliis et verborum rationem habentes et considerate colloquamur. In mundo cuius partes inter se coniunctae sunt linguae peregrinae propterea in dies pluris aestimantur. Nobis praesertim in Germania degentibus lingua Francogallica multum interest: Germania enim et Francogallia, nationes finitimae, ob foedus amicitiae Franco-Germanicum multis in rebus arctissime inter se coniunctae sunt. Cum amicissimis sociis eorum lingua colloqui saepe in munere exercendo prodest, sed etiam ad vitam privatam pertinet, ut patet ex stationibus televisificis Franco-Germanicis.


Multa vocabula Francogallica quae sermo Germanicus recepit, velut «Baguette», «Garderobe», «Portemonnaie», hanc linguam discentibus auxilio sunt.

Quomodo cursus ordinentur

Altera lingua peregrina necessario eligenda inter disciplinas ordinis primi. In eundem cursum discipuli diversarum classium conveniunt.

Hae magistrae linguam Francogallicam docent

Tertia lingua peregrina inter disciplinas electivas ordinis secundi. In eundem cursum discipuli diversarum classium conveniunt.

Ab anno EF lingua Francogallica disci potest aut a primis rudimentis vel aut continuato cursu iam coepto.
Anno Q1 et cursus ordinarius et altior Francogallicae eligi possunt. In utrumque suus discipulorum coetus convenit.

IMG_9093
Quaestiones et responsa

Lingua Francogallica in gradu inferiore

Primo anno a ludis rebusque quantum fieri potest vitae propinquis exordimur, tum sensim varia vitae adulescentium in Francogallia genera tractamus. Horum mores vitamque cotidianam cum nostra conferimus. Ita discipuli, dum quid commune quid diversum sit ipsi reperiunt, aliena aequo animo aestimare discunt. Amico studiosorum convictu et mutua observantia et singulorum indoles excolantur volumus.


Usque ad finem quarti anni libro disciplinae nitimur. Praeter vias discendi et linguae instrumenta comparanda potissimum exercemus facultatem cum aliis colloquendi eorumque cultum intellegendi.


Lingua Francogallica in gradu superiore

Gradu superiore inito, discipuli in dies saepius ea legunt quae Francogallice loquentibus ipsis scripta sunt. Pedetemptim discunt et opera ficta, velut partes fabularum Romanensium, et scripta de rebus gestis, velut articulos actorum diurnorum, examinare.


Licet eis lexicis bilinguium vocabulorum uti. Interrete quoque, pelliculae et narrationes audiendae magis magisque in lectionibus gradus superioris valent. Et anno EF et biennio Q una probatio scripta per oralem substituitur.


Fine gradus superioris ii qui cursum ordinarium secuti sunt gradum peritiae B2–C1 plerumque assequuntur.

In gradu inferiore utimur libro «Découvertes» (voluminibus 1–4), cum subsidiis congruentibus, velut libello grammaticae et «Cahier d’activités».


Anno EF liber «Transition Découvertes» (editio anni 2023) adhibetur, biennio ad maturitatem praeparando «Découvertes Oberstufe» (editio anni 2024). Accedunt documenta varia ipsis Francogallice loquentibus destinata.

Qui Francogallicam tertiam linguam peregrinam discunt libris «Cours intensif 1» et «2» utuntur.

«FranceMobil» Instituti Francogallici certis intervallis scholam nostram visitat. Tum homines quibus Francogallica est lingua patria ludis adhibitis studium linguae cultusque Francogallici in nobis excitant atque effigiem Francogalliae hodiernae iucundam et amicam nobis proponunt.


Certis quoque intervallis certaminibus Francogallice clara voce legendi intersumus, velut ei quod consociatio «Deutsch-Französische Gesellschaft Duisburg e. V.» instituit. Anno 2016 discipuli nostri inter multos competitores primum locum obtinuerunt.


Praeterea est circulus ad testimonium DELF comparandum, cui Linda Claßen sponte sua sine mercede praeest.

Qui Francogallicam discere incipiunt interdum difficultatem in vocibus pronuntiandis inveniunt. Plures enim soni sunt quam in lingua Germanica, inter quos nasales, neque omnia eo modo pronuntiantur quo scribuntur. Hanc difficultatem una superamus ludicris exercitationibus pronuntiationis, velut dictis pronuntiatu impeditis, carminibus communiter cantandis atque lectionibus in quibus errores quaerimus aut ad nutum consistimus.


Ut in ceteris linguis peregrinis, ita etiam in Francogallica et grammaticae rationes et vocabula discenda sunt. Praecipuum tamen locum semper obtinet usus linguae ad colloquendum.

Francogallica per totum orbem patet: 230 milliones hominum ea utuntur. In plus quam quinquaginta terris viget legatorumque sermonibus inservit. Lingua est finitimorum nostrorum, Francogalliae, Helvetiae, Belgii. Francogallia et Germania praecipui sunt in Europa socii commerciorum. Quare in muneribus praesertim exercendis multum interest Francogallice loqui posse.


Francogallica velut pons quoque ad alias linguas ducit: cui enim iam nota est, aliae linguae, Romanicae praesertim, facilius discuntur.

Amicitia Franco-Germanica et utriusque civitatis singularis cura efficiunt ut discipuli variis condicionibus ultro citroque mittantur. Institutum Brigitte Sauzay tibi concedit ut tres menses apud familiam Francogallicam habites rationemque scholarum eius terrae cognoscas. Vicissim discipulus Francogallicus vel discipula tres menses apud te in Germania degit ac scholas Germanicas cognoscit. Officium iuventuti Franco-Germanicae fovendae hoc institutum et consilio et pecunia adiuvat. Nonnulli ex nostris feliciter iam interfuerunt.

Rationes docendi et studiorum apud nos institutae

Quae singillatim tradantur, quae cuiusque gradus discipuli efficere debeant et quot probationes scriptae fiant, ex hoc conspectu rationis docendi nostrae intellegere licet.

Nova a magistris linguae Francogallicae