Informatica

In ea societate vivimus in qua instrumenta digitalia in dies plus valent suumque cultum et in vita cotidiana et in opere pariunt. Mutatis igitur vitae condicionibus, munera communis institutionis denuo consideranda sunt. Eadem enim discipulos docere debemus ut officii memores sint, iudicare et invenire possint, de se ipsi decernant, rei communi intersint atque ad munera vitae obeunda parati sint.

Ut haec praestentur, quae ad informaticam pertinent cum usu instrumentorum communicationis coniungenda sunt atque in omnibus classibus certo ac necessario loco docenda. Hoc spectat et ad modum tradendi materiamque omnium disciplinarum communium et ad ipsam informaticam ordine instituendam in utroque gradu secundario. Per quattuor fere annos rudimenta technologiae informaticae (ITG) certis temporibus studio discipulorum gradus inferioris destinatis tradideramus. Tum anno scholastico 2018/2019 experimentum «Informatik in Klasse 5/6» incohavimus informaticamque etiam in gradu superiore instituere coepimus.

Quomodo apud Otto-Pankok-Schule anno 2021 informatica et usus instrumentorum communicationis docerentur, fusius in hac pellicula (MP4) sive in hac expositione (PDF) demonstratur.

Symbolbild Informatik
Fachschaft Informatik
Quaestiones et responsa

Magistri huius disciplinae informaticam his occasionibus tradunt:

  • temporibus studio classium V et VI destinatis,
  • in circulis ad ingenia discipulorum classium V–VII excolenda,
  • in experimento «Informatik in Klasse 5/6»,
  • in institutione fundamentali de technologia informatica classis VII,
  • in cursu electivo informaticae et technicae gradus inferioris,
  • in lectionibus informaticae gradus superioris.

Hunc imprimis finem educationis inter mutationes digitales nobis proponimus, ut quisque in mundo instrumentis communicationis technologiaque digitali mutato cum rei peritia, suo consilio, ingeniose et communis utilitatis memor agat. Itaque disciplina digitali atque informatica discipulos nostros quam optime ad vitam praeparamus in ea societate in qua technologiae ad nuntios tractandos communicandosque late patent atque plurimum et in vita privata et in muneribus exercendis valent.

Has igitur facultates in discipulis nostris excolere volumus:

  • Peritiam instrumentorum communicationis, qua de iis quae traduntur suo quisque iudicio existimare, ea examinare et quo cum hominum societate nexu teneantur intellegere possit. Ita commoda saeculi digitalis percipere, pericula simul agnoscere atque avertere discat.
  • Peritiam practicam, qua carere nequit qui systematibus informaticis instrumentisque digitalibus suis viribus, scite ac tuto uti vult.
  • Rudimenta informaticae, quibus discipuli de algorithmis, datis systematibusque informaticis discunt, quo penitius intellegant et apparatum et programmata et rationes retia coniungendi, item quomodo haec orta sint, quam varias formas induant et qua ratione cum societate nostra mutuo cohaereant.

In gradu inferiore nullae probationes scriptae maiores fiunt. Licet tamen brevibus exercitationibus scriptis explorare quid discipuli didicerint.

Quae probationes scriptae in cursu tuo informaticae in gradu superiore fiant et quibus semestribus habeantur, a magistro huius disciplinae quaere.

Pro cuiusque classis gradu genereque cursus nunc usus instrumentorum communicationis, nunc usus practicus, nunc ipsa informatica potissimum tractatur. In his scholae nostrae rationibus docendi et cursus et res discendae et facultates comparandae fusius exponuntur. Rationes petentibus inspicere licet.

  • Ratio docendi scholae nostrae «Informatische Bildung und Medienkompetenz I»
  • Ratio docendi scholae nostrae «Wahlpflicht-Unterricht Informatik/Technik Sek I»
  • Ratio docendi scholae nostrae «Informatik Sek. II»

Circulos in quibus ingenia informatica excoluntur nunc magister Dumschat moderatur.

Pro cuiusque circuli ratione atque aetate discipulorum alibi usus instrumentorum, alibi ars technica vel informatica ipsa praecipuum locum obtinet.

In descriptionibus quae sequuntur et circuli singuli et quae in iis discenda atque exercenda sint fusius exponuntur.

  • Circulus de re electronica et de rebus per interrete inter se conexis (IoT)
  • Circulus de machinis automatariis