Mathematica ad scientias naturales pertinet. Eius ope res cotidianas repraesentamus, ad simpliciorem formam redigimus et quaestiones solvimus. Non solum in vita cotidiana sed etiam in multis aliis scientiis, in re oeconomica et in artibus technicis adhibetur. Eius partes sunt inter alias analysis, algebra, scientia probabilitatis et geometria.
| Classes | A classe V ad annum Q2 sine intermissione |
| Quomodo discipuli distribuantur | In gradu inferiore sua quisque in classe, in superiore per cursus discit. Ab anno Q1 aut cursum ordinarium aut altiorem eligere licet. |
«Multa discimus quae etiam in vita cotidiana usui sunt.»
«Lectiones me delectant.»
«Multa varii generis aguntur, nec semper eadem.»
«Ad quaedam proposita solvenda acriter cogitare debes. Quam iucundum est cum tandem rectam solutionem inveneris!»
«Magistri comissimi!»
«Omnem tuam inveniendi facultatem adhibere potes.»
In omnibus huius disciplinae partibus facultatibus infra enumeratis opus est, quas communis docendi ratio inter elementa institutionis mathematicae numerat. In quinque genera distribui possunt:
- Argumenta afferre
- Cogitata aliis exponere
- Quaestiones solvere
- Instrumentis uti
- Res exemplo mathematico repraesentare
Quinta sextaque classe primae rationes numerorum tractandorum repetuntur penitiusque discuntur, ut postea omnes communi fundamento nitantur. Accedit doctrina de quantitatibus earumque mensuris.
Discipuli praeterea duo nova numerorum genera cognoscunt, rationales, ad quos pertinent centesimae, decimales et fractiones, ac numeros negativos.
Primae notiones geometricae, figurae planae et corpora traduntur.
Prima quoque probabilitatis rudimenta attinguntur.
Elementa facultatum supra memoratarum discuntur atque in usum deducuntur.
Communem mathematicae docendae rationem invenietis hic. Quomodo illa ratio apud nos ad effectum deducatur, in suo documento in ima pagina legere potestis.
In classibus mediis haec tractantur:
- De quantitatibus inter se respondentibus
- De numeris rationalibus repetendis penitiusque cognoscendis
- Expressiones algebraicae et aequationes
- Constructiones geometricae
- Computatio centesimarum et usurarum
- De datis interpretandis
- Triangula et theoremata de congruentia eorum
- Functiones
- Systemata aequationum linearium
- Formulae binomiales et triangulum Pascalianum
- Experimenta fortuita et probabilitas
- Numeri reales
- Circulus
- Prisma et cylindrus
- Functiones quadraticae
- Triangula rectangula
- Similitudo et homothetia
- De potestatibus numerorum breviter
- Functiones trigonometricae
- Data et casus
- Pyramis, conus et sphaera
His quoque in classibus discipuli artes supra memoratas discunt, exercent atque perficiunt.
Communem mathematicae docendae rationem invenietis hic. Quomodo illa ratio apud nos ad effectum deducatur, in suo documento in ima pagina legere potestis.
Anno praeparatorio (EF) haec tractantur:
- Functiones et analysis
- Doctrina probabilitatis
- Rudimenta geometriae analyticae et algebrae linearis
Biennio ad examen maturitatis praeparando ea quae anno EF inchoata sunt altius pertractantur, pro cursu ordinario aut altiore diverso gradu difficultatis.
Discipuli artes supra memoratas discunt, exercent atque perficiunt.
Communem mathematicae docendae rationem gradus superioris invenietis hic. Quomodo illa ratio apud nos ad effectum deducatur, in suo documento in ima pagina legere potestis.
In gradu inferiore adhibentur volumina 5–10 operis «Lambacher Schweizer» (Klett), liber discipuli et, si placet, libellus exercitationum.
In gradu superiore liber adhibetur «Mathematik», a Bigalke et Köhler conscriptus, ab aedibus Cornelsen editus.
Formularum collectio «Das große Tafelwerk» (Cornelsen) a classe IX adhibetur.
Libros schola discipulis utendos dat. Solam formularum collectionem et libellos exercitationum sibi quisque comparat. Quae emenda sint magistri suis discipulis indicant.
A classe VII calculator manualis scientificus in difficilioribus quaestionibus adhibetur.
In gradu superiore instrumento TI-Nspire CAS utimur.
Quot probationes scriptae in tua classe aut in tuo cursu fiant quantumque unaquaeque duret, a magistro mathematicae quaere.
Discipulis licet haec certamina inire:
- Certamen mathematicum foederale
- Certamen mathematicum «Känguru»
- Certamen mathematicum Bonnense
- «Mathe im Advent»
- Certamen Olympicum mathematicum
- MMM Traiectense (Mathematical Modelling Competition)
Magistri mathematicae sui discipulis ad haec certamina se parantibus auxilium ferunt.
Otto-Pankok-Schule una cum Universitate Duisburg-Essen singulis hebdomadibus circulum studiosorum mathematicae, qui «Mathe-Zirkel» dicitur, convocat.
Discipulis sextae nonaeque classis licet alteram horam mathematicae ad profectum firmandum frequentare. Cum loca pauca sint, magister singulorum decernit qui admittantur.
Praeterea praesto est institutum «Schüler helfen Schülern», quo discipuli aliis discipulis opitulantur.
Discipuli annorum EF et Q2 cursum mathematicae quo res penitius tractantur sequi possunt.