Coetus ad res adversas tractandas

Coetus ad res adversas tractandas convenit, si quid grave et inopinatum in communitate scholastica accidit. Ex moderatoribus scholae et magistris constat. Identidem considerat quae discrimina casusque graves incidere possint. Experientia enim docet sodales eo facilius, si res urget, una agere ac discrimen superare quo melius schola se ante paraverit.

In hac re coetus cum officio quod scholis consilium psychologicum praebet operam communicat et praecepta Rhenaniae Septentrionalis et Vestfaliae sequitur.