MINT ex primis litteris horum vocabulorum Germanicorum constat:
Mathematik (mathematica), Informatik (informatica), Naturwissenschaften (scientiae naturales), Technik (artes technicae).
«Qui de progressu artium technicarum et de naturae investigatione cum aliis disserere atque iudicium suum inter cives profiteri vult, eum mathematicis, scientiis naturalibus artibusque technicis imbutum esse oportet. His enim disciplinis intellegimus qualis sit mundus in quo vivimus, quibus viribus formetur quidque illae efficiant. Merito igitur ad communem huius aetatis institutionem pertinent. Neque vero sine iis fieri potest ut cives de rebus publice agitatis plenius subtiliusque iudicent. Nam et quae iam inventa sint et quo inventa tendant et quid, ratione honesti habita, ex iis in usum vocari liceat, nemo recte aestimabit nisi rem ipsam didicerit. His disciplinis et rerum necessaria cognitio et viae rationesque investigandi traduntur. Ita melius intellegimus quemadmodum res tum naturales tum ab hominibus artificio confectae inter se cohaereant. Simul, dum iuvenum dotes ad haec studia idoneae aluntur, pluribus via ad bonam institutionem aperitur.» (1)
(1) Sententia conventus ministrorum Germaniae quibus institutio publica commissa est, die 7 Maii 2009 edita, de studiis mathematicis, scientiis naturalibus artibusque technicis corroborandis
- Disciplinae MINT in schola nostra postulant ut discipuli accurate fundamenta mathematicae, scientiarum naturalium et informaticae discant. Haec enim studia pars certa atque necessaria sunt communis institutionis apud nos traditae.
- Disciplinae MINT in schola nostra significant etiam peculiari cura alendos iuvandosque esse discipulos qui studio singulari ingeniique dotibus in rebus mathematicis, naturalibus aut technicis excellunt.
- Disciplinae MINT in schola nostra complectuntur etiam studia novis instrumentis communicationis adiuta in schola instrumentis informaticis nostra aetate usitatis instructa, in qua haec instrumenta in ipsis singularum disciplinarum lectionibus cotidiano usu adhibentur.
- Disciplinae MINT in schola nostra ad eam quoque rem valent ut discipulis dentur consilia de munere futuro studiisque academicis eligendis, praecipue ad ea munera spectantia in quibus mathematicis, scientiis naturalibus aut artibus ingeniariis opus est.
- Disciplinae MINT in schola nostra hoc quoque efficiunt, ut foveatur societas operaque coniuncta inter scholam nostram, societates mercatorias et instituta studiorum superiorum quae Mülheim an der Ruhr atque in proximis locis sedem habent.
- Biologia, cursu ordinario vel ampliore
- Chemia, cursu ordinario vel ampliore
- Mathematica, cursu ordinario vel ampliore
- Physica, cursu ordinario vel ampliore
- Informatica, cursu ordinario
- Artes technicae ad scaenam spectaculaque paranda (a classe VIII)
- Circulus MINT classium V et VI: de arboribus (classes V et VI)
- Circulus MINT puellis destinatus (classes VII–IX)
- Circulus informaticae (a classe V)
- «Bio-logisch» (in gradu scholastico inferiore)
- Certamen Olympicum biologiae (in gradu superiore)
- Certamen «Känguru» (classes V–VI; VII–X)
- «Schüler experimentieren» (classes V–VII)
- «Jugend forscht» (classes VII–XIII)