Vox «paedagogia» ex antiqua Graecorum lingua orta «artem puerorum ducendorum» significat.
Paedagogia in scholis inter disciplinas de societate humana numeratur. Eam discendo et nos ipsos et alios melius intellegimus, quo consideratius et nobiscum et cum aliis agamus atque in aliorum sensus penetrare possimus. Notiones et exempla praebet quibus singulorum atque coetuum mores intellegantur. Paedagogia videlicet primas de educatione quaestiones investigat nosque ad agendum cum officii conscientia hortatur.
| Classes | Anni EF, Q1 et Q2 |
| Quomodo discipuli distribuantur | In gradu superiore per cursus |
| Ab anno Q1 cursus ordinarius (tres horae) aut altior (quinque horae) eligi potest. |
«Miratus sum et laetor quod non modo de pueris educandis hic loquimur. Multa alia quae in vita cotidiana valent tractamus, verbi gratia discere, colloqui, crescere, sed etiam vim.»
«Paedagogiam iterum eligerem, quia multae res quae curiositatem meam movent, praesertim psychologicae, ab ipsis causis explicantur.»
Qui paedagogiae student ipsas educationis condiciones cognoscunt easque ad normam scientiae diiudicare discunt, ut ipsi quoque ad educandum instructi sint. Quae igitur traduntur cum ipsorum discipulorum vita arctissime cohaerent:
Has inter alias quaestiones tractamus:
- Cur omnino homini educatione opus est?
- Quantum naturae dotes, quantum res circumiectae vel, exempli gratia, instrumenta communicationis nova quorum copia cotidie crescit, ad puerum crescentem valent?
- Unde nascuntur opiniones de normis deque iis quae magni aestimanda sint?
- Quid fit cum aliquid discimus? Quomodo cum fructu et voluptate discimus?
- Quae instituta parentibus educatoribusque in pueris educandis adsunt?
- Quomodo factus sum is qui sum? (De identitate)
- Quantum societas ad me formandum valet?
- Cur diversa de moribus iudicia habemus?
- Quibus muneribus schola et institutio funguntur?
Has aliasque permultas quaestiones variis doctrinis collustratas in paedagogiae lectionibus diligenter expendimus ac disputamus. Discipuli in ea societate vivunt in qua scientia de educando in omni vitae genere indesinenter augetur. Paedagogia igitur eos ad vitam futuram praeparat atque adulescentes invitat ut reputent quibus viis tales facti sint quales sunt.
Ratio docendi scientiae de educatione
«Paedagogia? Ibi tota hora garrimus.»
Re quidem vera in paedagogiae lectionibus multum colloquimur. Neque tamen de quibusvis rebus deque vita universe temere sermones serimus. Refert vos discere quomodo vestra ipsorum vita, cogitata, facta ope scientiae expendantur.
«Paedagogia puellis tantum convenit.»
Pueri suas habent proprietates, suas puellae. At vos quoque, pueri carissimi, aliquando educationem in manibus habebitis! Et matris ET patris est educare. Vos quoque filios vestros crescentes videbitis, vestrumque erit eos amore et praesidio fovere. Multum praeterea quaerimus quomodo quisque fiat is qui est; id ad omnes pertinet.
«Paedagogia nunc certe non egeo: liberos non habeo, neque fortasse habere volo.»
In lectionibus paedagogiae non de solis pueris discitis. Discitis quomodo societas constet, quomodo vos ipsi formemini, quomodo vitam vestram, quantum fieri potest, sine gravibus perturbationibus regatis. Nondum liberos habetis, sed multi vestrum postea habebunt. Ad hoc lectionibus paedagogiae aliquatenus parati eritis.
«Facilis est paedagogia. Ea mihi ad examen maturitatis puncta necessaria pariet.»
Ad quaestiones de educando non sunt facilia responsa. Itaque in lectionibus res multiplices difficilesque variis ex partibus spectantur. Disciplinarum diversarum placita cognoscitis, quibus deinde in cotidianis educationis rebus utamini. Multa praeterea et de vita vestra et ad vitae usum discetis. Nec minoris est in lectionibus bene colloqui quam in probationibus scriptis pensisque domesticis expedite cogitata exprimere.
…de hominibus studiose quaeris et cur ita agant intellegere cupis.
…censes paedagogiam ad omnes nos pertinere, etiam ad pueros!
…scire vis quomodo homines discant et quomodo tibi ipsi discendi laborem leves.
…cognoscere vis quid mutationes in societate factae apud familias, pueros, adulescentes efficiant.
…te delectat pervestigare quomodo pueri crescant et quid parentibus educatoribusque inde agendum sit.
…quaerere cupis unde variae adulescentium difficultates nascantur, quomodo praecaveri possint vel quomodo iis qui laborant succurrere liceat.
…instituta educationi dedita cognoscere vis.
…tua interest quomodo ea quae psychologia et sociologia reppererunt in ipso educandi usu adhibeantur.
…discere cupis quomodo in societate cum hominibus et perite et humane agas.
Hic invenietis omnia quae ratio communis docendi et ratio nostrae scholae complectuntur.
- Ratio communis paedagogiae docendae, gradus superior
- Quae singulis annis ad examen maturitatis in scientia de educatione praescribantur, item plura de communi maturitatis examine in gradu superiore gymnasii.
In gradu superiore paedagogiam ad probationes scriptas eligere licet. Anni EF primo semestri una, altero duae probationes fiunt. Annis Q1 et Q2 binae quoque semestri sunt.
Paedagogia etiam post meridiem doceri potest. Cursus altior annorum Q1 et Q2 semper mane habetur neque ultra sextam lectionem protrahitur.