Doctrina catholica

Cum de religione docemus, vos ipsos quales estis respicimus, corpore atque animo, mente, corde, ratione, cum vestris penatibus et cum vita quae vos manet. Nec solum rerum scientiam augere cupimus, sed ea quae ipsi experti estis vobiscum perpendere et qua via vitam regamus quaerere.

Licet vobis magnas vitae quaestiones proponere:

  • Quis sum ego?
  • Habetne vita mea sensum? Quomodo beatitudinem inveniam?
  • Teneorne aliquo officio? Erga quem?
  • Cur mundus idem bonus pulcherque et tamen horribilis est?
  • Estne Deus? Si est, quid ei cum hominibus est?
  • Auditne nos precantes? Quomodo se erga hominum dolores habet?
  • Quomodo quae verbis dici nequeunt exprimamus?
  • Quis est Iesus? Quid annuntiat?
  • Quam viam ingredimur si aliena sorte moveri volumus?
  • Quas res Christiani defendunt?
  • Quibus resistunt?
  • Quid de immortalitate?

Nulli harum quaestionum facile responderi potest; fortasse responsa tantum proponere licet. In lectionibus religionis una de his rebus disputare possumus et quisque sententiam suam in medium proferre potest. Una verba Bibliorum et experientiam ex historia Ecclesiae traditam attendimus, itemque quid aliae religiones aliaeque mundi interpretandi rationes perspexerint consideramus. Qui fidem Christianam iam vestram esse sentitis, eam hic penitius cognoscere alereque potestis. Qui religionem fidemque Christianam curiosius respicitis, vobis licet eam melius cognoscere atque expendere.

Classes In omnibus classibus sine intermissione religio docetur, binis horis hebdomadariis in gradu inferiore, ternis in superiore.
Quomodo discipuli distribuantur In gradu inferiore omnes discipuli catholici eiusdem anni, quamvis e diversis classibus, in unum coetum conveniunt.
In gradu superiore cursus more solito habentur.
Symbolbild Religion (katholisch)
Fachschaft Religion (katholisch)

Institutio religiosa dignitatem hominis veretur. Docet universa a Deo creata revereri atque ita rebus quibus vita nostra nititur cum cura et in posterum uti. Quae ratio hominem mundumque intellegendi in amore Dei eiusque benevolentia erga nos fundatur. Iesus Christus et vita et praedicatione testatur quid fides Christiana complectatur et quo fundamento nitatur.

Institutio religiosa eo ducat oportet ut discipuli, officii memores aliorumque tolerantes, fidem Christianam tractare discant, idemque praestent et cum alias religiones mundique interpretationes considerent et maxime cum de sua ipsorum religione agant.

In lectionibus spatium damus ut discipuli et quaestiones suas proponere et ipsi viam reperire discant. Eorum quaestiones atque responsa etiamnum temptata serio accipimus eosque hortamur ut suas sententias proferant ac iudicium ipsi constituant. Ad hoc prodest si quis dignitatem suam agnoscere eamque fiduciam servare discit, inter alia quia se a Deo acceptum scit.

Conamur discipulis nostris tradere, si non omnia, at certe ea quae plurimum conferant ut vitam religione fundatam bene degant.

  • Quis sum? Cur vivo? De principio et sensu vitae propriae
  • Quis est Deus? Unde scimus Deum esse? De Deo cogitando
  • Biblia legere: de libro singulari cognoscendo
  • Inter dubitationem et fiduciam: Abraham et Sara cum Deo iter faciunt
  • Iesus ad homines se convertit: facta quibus alios confirmat, alios provocat, nonnullis offendiculum est
  • Evangelium diffunditur: de initiis Ecclesiae
  • Etiamne hodie licet Christianum in communitate ecclesiali vivere?
  • Desiderium mundi melioris: Deus homini mandat ut quae creata sunt conservet
  • Quomodo alii secundum fidem suam vivant: de Iudaeis et Muslimis inter nos viventibus
  • Vitam suam coram Deo exprimere: silentium, meditatio, oratio
  • Dies festi cursum vitae cotidianae interrumpunt: quid in hominis vita valeant, ut Natalis Domini et Pascha

  • «Zeit der Freude», Patmos (classes V et VI)
  • «Wege des Glaubens», Patmos (classes VII et VIII)
  • «Zeichen der Hoffnung», Patmos (classes IX et X)
  • «Vernünftig Glauben», Schöningh (gradus superior)
  • Biblia in versione Germanica cui nomen «Einheitsübersetzung»

De «ceteris operibus in lectionibus praestitis» aestimandis

Sub hoc titulo respicitur quo modo discipulorum facultates crescant, quantum id ex iis quae in lectionibus dicunt, scribunt efficiuntque perspici potest. In aestimando et qualia haec opera sint et quam multa et quam constanter praestentur consideramus. Inter talia opera, quae interdum ex pensis domesticis proficiscuntur, numerantur haec:

  • quae ore in lectionibus afferuntur, velut quae in variis colloquiis disputationibusque dicuntur, breves orationes et expositiones;
  • quae scripto in lectionibus afferuntur, velut quae discipuli ex scriptis aliisque subsidiis elicuerunt, fructus investigationis, cogitationum schemata, commentarii de rebus gestis;
  • opera ipsorum ingenio ad disciplinam pertinentia confecta, velut imagines, pelliculae, imagines ex variis partibus compositae, personae actae, item documenta quibus longior studii et laboris cursus demonstratur, velut commentarii, fasciculi operum et diaria studiorum;
  • breves exercitationes scriptae et quae quisque ipse sua sponte efficit, velut cum partes sibi commissas in parvo coetu aut in opere communi exsequitur.

Haec institutio ad praecavendas noxias consuetudines pertinet ad rationes quibus apud nos religio et philosophia practica traduntur.

Plura potestis hic cognoscere.

Discipuli a lectionibus religionis liberantur si parentes hoc declaraverint. Ubi eam aetatem attigerunt qua ipsi de religione statuere possunt, id est anno aetatis quarto decimo completo, sua ipsorum declaratione liberari possunt. Declaratio scripta et praefectis scholae et moderatoribus gradus et magistris disciplinae tradenda est. Formula a magistris petitur. Etiamsi filii minorennes iam de religione sua statuere possunt, parentes immunitati eorum subscribere debent.

Parentes de immunitate certiores faciendi sunt (§ 31.6 SchulG).

Qui lectionibus religionis non intersunt philosophiae practicae student.

In gradu superiore gymnasii qui a lectionibus religionis liberati sunt philosophiae studere debent (§ 32 SchulG).