Historia in disciplinis quae ad societatem humanam pertinent docetur et hominum facta pro temporum condicione investigat. Hoc praecipue agimus ut discipuli de historia considerate iudicare discant. Quaerimus quibus rebus quaeque aetas formata sit atque quomodo homines ipsi tempora sua perceperint. Quibus perpensis discipuli penitius intellegant volumus quomodo ipsi tum praeterita tum praesentia percipiant atque aestiment. Eo demum spectamus ut civitati nostrae populari actuose, suo iudicio et officii memores intersint.
Historia ad praecipuas quibus cultus noster tenetur quaestiones animum intendit, ut discipuli praeterita contemplando viam ad praesentia futuraque iudicanda reperiant. Peter Gautschi, qui de historia docenda scripsit (2012), inter undecim eiusmodi quaestiones numerat exempli gratia imperium et regimen ad populum transferendum, iniquam hominum condicionem, rationem agendi cum minoribus civium coetibus, concordiam populorum pacemque tuendam.
Quaelibet harum rerum in lectionibus plurium aetatum historia illustratur. Quare mutationum cursum propius considerare imprimis et delectat et docet.
| Classes | Classes VI, VII, IX, X et anni EF, Q1, Q2 |
| Quomodo discipuli distribuantur | In gradu inferiore sua quisque in classe, in superiore in suo cursu discit. Ab anno Q1 aut cursum ordinarium aut altiorem eligere licet. |
| Excursiones | Quoties fieri potest, excursiones communibus operibus atque cum aliis disciplinis coniunctae habentur. Classis VI parcum archaeologicum Xantensem cum magistris linguae Latinae invisit. |
In gradu inferiore ab initiis humani generis ad nostram aetatem velut uno itinere per historiam procedimus. In superiore quaedam ex his rebus penitius pervestigamus.
Plura scire vultis? Hic integre invenietis et rationem docendi communem et eam quam schola nostra sibi constituit.
- Ratio communis historiae docendae, gradus inferior
- Ratio communis historiae docendae, gradus superior
- Compendia rationum docendi scholae nostrae
In gradu inferiore et anno EF adhibetur «Zeiten und Menschen» (Westermann), annis Q1 et Q2 «Kursbuch Geschichte» (Cornelsen). Libros discipulis schola utendos dat. Ii soli qui cursum altiorem historiae elegerunt suum librum emunt. De hac re magistri suos discipulos certiores faciunt.
In gradu inferiore discipuli nullas probationes maiores scriptas subeunt. Licet tamen quae didicerint brevibus exercitationibus scriptis explorare.
In gradu superiore historia inter disciplinas ad probationes scriptas eligi potest. Anno EF singulae, annis Q1 et Q2 binae probationes quoque semestri fiunt.