Discipuli adiutores et conciliatores

Adiutores discipulos novarum classium V comitantur atque consilio adiuvant, interdum usque ad classem VI vel VII.
Ipsi discipuli sunt classis IX, antea instituti ut lites condiscipulorum componere possint. Itaque etiam ad discendum quomodo inter se conveniant strenue classem adiuvant. Cum discipulis ludos instituunt in quibus una operandum est et parva incepta aggrediuntur; si quae difficultates oriuntur, eos adire licet.