Cum institutionem ad cuiusque necessitates accommodare velimus atque muneris communitati scholasticae commissi memores simus, probatam rationem «Discipuli discipulis auxilio» praebemus. Discipuli graduum superiorum in schola ipsa, mercede utrique parti aequa, discipulos classium V–X adiuvant in disciplinis quae scripto probantur: in Germanica et Anglica, Francogallica, Hispanica Latinaque linguis atque in mathematica.
Adiutores nostri plerumque ex gradibus superioribus veniunt. Oportet eos et satis eruditos esse in disciplina (quod magister disciplinae commendatione sua testari debet) et cum aliis apte agere posse, id est cum minoribus natu bene versari et fidem praestare.
De rebus tradendis et de ratione docendi cum magistro cuiusque disciplinae convenit. Ille adiutores certiores facit et de iis quae tradenda sunt et de iis in quibus discipulus adiuvandus bene proficit aut laborat.
Pretium unius lectionis privatae quinque et quadraginta minutorum est sex euronum; si plures simul, ad summum quattuor, instituuntur, singuli quattuor eurones solvunt. Merces ante singulas lectiones adiutori tradenda est. Una docendi sunt tantum discipuli eiusdem classis aut eiusdem anni scholastici. Pro ordine lectionum hae exercitationes inter sextam et octavam horam scholasticam habentur.
Si liberis vestris (classium V–X) hoc auxilium petitis, magistrum disciplinae vel classis aut magistros huic instituto praepositos adite. Vel efficite ut formula impleta in loculum eorum magistrorum ponatur.
Ubi idoneus adiutor repertus est, discipulus de eo certior fit.
Si in gradibus superioribus studes, hanc formulam impletam ad secretariatum defer vel cura ut in loculum unius magistrorum instituto praepositorum ponatur.
Ubi discipulus ei adiuvandus attributus est, adiutor certior fit.
Simul ac discipulo adiutor attributus est, magistri instituto praepositi utrumque de tempore et loco lectionum certiorem faciunt. Quo plura tempora conveniunt, eo facilius adiutor reperitur. Raro tamen fieri potest ut neque tempora neque disciplinae ita congruant ut quis adiuvet. Itaque suademus ut quam plurima tempora quibus vacetis indicetis.
Praeterquam quod aliquid pecuniae ad usus suos quaerunt, adiutores, vicibus mutatis, ipsi inter alia materiam disciplinae penitius cognoscunt, de suis viribus rectius iudicant atque intellegunt qui ipsi sint. Praeterea exeunte anno scholastico testimonium operae praestitae accipiunt.
Haec ratio nec laborem tollit qui interdum discenti subeundus est nec quemquam officio liberat suo studio res tractandi; neque sola est via qua sperari potest successus. Est tamen unum ex auxiliis quae discipulis operam in schola navantibus offerimus.