Iam diu institutio de arte vitae eligenda plus complectitur quam libellos ad munus petendum conscribere discere et per duas tresve hebdomadas tirocinium in officina sua sponte electa agere. Hodie consilia de studiis et arte eligendis per omnem cursum scholasticum pertinent. Interea discipuli satis scientiae et facultatum sibi parare, de rebus ac de se ipsis iudicare discere debent, ut, studiis scholasticis absolutis, sedem ad artem vel ad studia academica suis studiis et viribus convenientia reperiant.
In gymnasio nulla est separata disciplina de studiis et arte eligendis, nec igitur nota finalis tribuitur. Per varias disciplinas omnesque annos scholasticos porrigitur, ita ut cognitiones atque facultates inter se coniungantur ac per totam institutionem aliae aliis superstruantur. Res oblatae late patere omnesque attingere debent, ita tamen ut eae ad singulos accommodari et ab iisdem diiudicari possint. Itaque magni momenti est sua quemque sponte agere et suarum rerum curam suscipere.
Imaginem hic subiectam qui inspexerit summam itineris ad artem eligendam videbit.
Per unum diem vires tuas exploras, exempli gratia facultatem ratione cogitandi, subtilitatem motuum manuum, facultatem cum aliis agendi. Hanc explorationem ducunt administri «Kolping-Bildungswerk» Essendiae, qui paucis hebdomadis postea privatim tecum colloquuntur quidque de facultatibus tuis compertum sit exponunt.
Formulam consensus quam in machinam tuam transferas in ima pagina invenies.
Ex iis quae de tuis facultatibus comperta sunt profectus, tria genera artium professionalium explorare potes. Ter scilicet cum coetu officinam aut institutum per unum diem visitas, ut varia munera quae ibi exercentur cognoscas atque cum studiis opinionibusque tuis conferas.
Schedam imples de iis quae adhuc in studiis et arte eligendis expertus es. Deinde in colloquio cum magistro classi praeposito et uno ex consiliariis StuBo de proximis gradibus cogitare potes, ut de disciplinis in superiore gradu eligendis, de colloquio cum officio laboris aut de tirocinio sponte suscipiendo.
Duas hebdomadas operarias in officina vel instituto a te electo agis, ut vitam laborantium ipso usu cognoscas. Quae expertus sis, inter alia relationem de tirocinio componendo consideras. Iter ad tirocinium et quae ex eo cognoveris in lectionibus rei publicae et linguae Germanicae tractantur, sed magna ex parte ipse pro opere tuo respondes.
Omnia invenies in cursu Moodle huic rei destinato..
Per totum studiorum cursum omnes magistri tibi a consiliis adsunt. De studiis et arte eligendis praecipue consiliarios StuBo adire potes. Praeterea officium laboris per dominum Meznar statis temporibus consilium periti de arte eligenda praebet.
Si dominum Meznar per horas consultationi destinatas convenire vis, de tempore cum eo paciscere.
Inscriptio electronica: Michael.Meznar@arbeitsagentur.de
Telephonum: 0208-44304612
Hunc fasciculum magister classi praepositus ante explorationem facultatum tibi tradet. Multa auxilia continet quibus et ad singulas partes itineris de studiis et arte eligendis praepareris et, opere confecto, ea recenseas. Ab octava classe usque ad finem studiorum scholasticorum statis temporibus res tuas in hunc fasciculum congeres, ut ad eas postea, exempli causa in colloquiis cum consiliariis, redire possis.
Hic nexus tibi ostendit quid libellus contineat.