Una nobiscum exspectate iuvenum gregem Mülheimensem Backsteintheater, qui in foro scholae Otto-Pankok-Schule scaenam nostram ut hospes ascendet.
Octo iuvenes feminae, quarum nonnullae nunc in schola OP discunt aut olim didicerunt, comoediam de caede, tam iucundam quam atrox est crimen, sua fere ipsarum cura praeparatam nobis agent: «Octo feminae» auctore Robert Thomas.
Quando? Die Iovis, 5 Iunii 2025, hora 19.00
Ubi? In foro scholae Otto-Pankok-Schule, Von-Bock-Straße 81
Aditus patebit ab hora 18.30.
Aditus gratuitus
Argumentum fabulae
Villa remota, nivibus circumdata. Dies Natalis adest. Conventus quidem plenus suavitatis esse posset, nisi aeque ac dominus aedium mortua esset etiam linea telephonica. Octo feminae de veritate eruenda certant, et tamen est quod quaelibet celet. Dum foris nix cadit, intus species rerum paulatim dissolvitur… Quid vere accidit? Et quaenam earum occidit? Fabula paucis intra domum agentibus animos suspensos tenet, plena leporis in verbis, eventuum inopinatorum et occultae pravitatis!
Personas agunt
Mamy: Lina Marie Bleckmann, Marla Schmidt
Suzon: Charlotte Kaiser
Catherine: Lilja Kersting
Gaby: Antonia Ries
Augustine: Loreley Schenck
Madame Chanel: Thea Juni Schenck
Pierette: Beliz Şenol
Louise: Elisabeth Wedde
Apparatus scaenicus Henrik Topp, Christoph Müller
Quae post scaenam geruntur curat Dido Schenck.
De spectaculo apparando consilium praebet doctor Heribert Lochthove.