Cum artium studia praecipue colamus, hae artes magnum in vita scholae nostrae locum obtinent. Tribus praesertim rebus nituntur: artibus plasticis, musica et arte scaenica. His disciplinis in omnibus classibus locus certus est, tum in lectionibus tum in circulis discipulorum. Saepe etiam una exercentur, ut cum fabulam cantu et saltatione distinctam in scaenam damus. Itaque artes non solum magni sunt apud nos pretii, sed etiam inter praecipua scholae nostrae propria numerantur.
Pactio inter urbem Mülheim an der Ruhr et scholam nostram facta efficit ut multipliciter cum institutis urbanis quibus artes curae sunt coniunctim operemur.
Qui linguas, litteras, artes musicamve docent, praeter id quod sua cuiusque disciplina postulat, ad totum hominem informandum plurimum conferunt. Huc pertinet ut discipuli, quanta sit varietas cultus humani vitaeque cotidianae, et percipere et suis ipsorum operibus exprimere et secum reputare discant (cf. rationem docendi linguae Germanicae). Ad hunc finem educatio per artes singulariter valet. Neque enim in eo potissimum versatur ut discipuli res mente resolvant atque cognoscant, sed ut subtilius percipiant ac sentiant et de se mundoque quo vivunt suo iudicio utantur. In operibus quae apud nos suscipiuntur haec tria, facere, percipere, reputare, alia in alio plus valent, omnia tamen inter se coniuncta sunt atque alia aliis perficiuntur.
Investigationes docent bona ex his studiis etiam ultra ipsarum artium fines nasci. Discipuli in aliis quoque disciplinis melius proficiunt, fidem praestare, ordinem servare, in inceptis perseverare discunt. Quid communi opera consequi possint experiuntur, bene gestis gaudent suamque ipsorum operam aliquid valere intellegunt. Quae omnia et in lectionibus et in universa indole paulatim conformanda apparent. Ita consilium UNESCO cui titulus est «Art in education» multis iam annis apud nos magna ex parte ad effectum adducitur.
Memoria spectaculi cuiusque antea editi