Carissimi omnes qui ad scholam nostram pertinetis, carissimi amici scholae OP,
pro ea societate quae inter nos et theatrum Mülheimense Backstein-Theater intercedit, histriones illius theatri in Otto-Pankok-Schule agent comoediam Lutz Hübner cui titulus «Frau Müller muss weg».
Die Veneris, 3 Octobris 2025, hora 16.00
in foro scholae Otto-Pankok-Schule
Aditus gratuitus
Quae sponte conferetis, ea artibus colendis theatroque Backstein-Theater proderunt.
Tesserae petuntur in Backsteintheater.de atque ante spectaculi initium in ipso loco veneunt.
Fabula agetur circiter nonaginta minuta, uno intervallo interposito.
Plura de fabula
Parentes puerorum classis 4b solliciti magistram classi praepositam, dominam Müller, rogaverunt ut tempus colloquii constitueret: videntur enim in classe nonnullae difficultates esse.
Parvuli ad discrimen itineris sui scholastici pervenerunt: ex proximo quippe testimonio scholastico pendet qui ad gymnasium transire possint, qui non possint.
Hoc in manu est magistrae classis, cuius notae obstaculo esse possunt pueris ad scholam superiorem contendere volentibus.
In hac brevi et iucunda fabula quae intra unum conclave agitur videmus parentes sollicitos, quorum mores ad vivum expressi sunt et quorum personae gradatim ridiculo nudantur tanta tamen moderatione ut spectaculum delectet. Videmus etiam magistram quae se tueri scit. Aptissimum et cognitu iucundum videtur hanc fabulam in ipsa schola agere: nam de rebus scholasticis et proprie et latius intellegendis agitur. Quae, etiamsi interdum ad satiram augentur, omnibus tamen spectatoribus sua cuique experimenta in mentem revocant.
Histriones et personae
Jessica Höfel: Rebecca Demel
Katja Grabowski: Nadine Reuth
Domina Müller: Uli Kroker
Wolf Heider: Jacob Wolthaus
Martina Jeskow: Larissa Schmitz
Patrick Jeskow: Jost Schenck
Apparatus scaenicus Loreley Schenck, Christoph Müller
Fabulam in scaena agendam curavit Heribert Lochthove