Cari parentes, carae collegae carique collegae,
libenter vobis trado quibus indiciis ad conventum per interrete de cannabis usu praecavendo accedere possitis.
Hic conventus scholis Otto-Pankok-Schule et Karl-Ziegler-Schule auctoribus instituitur.
Dies et hora: Die Martis, 18 Novembris 2025, hora 19.00
Conventum instruit: Fachstelle für Suchtvorbeugung MH (officium Mülheimense morbis ex assuetudine ortis praecavendis)
Locus Conventus per interrete, imagine et voce transmissis
Quibus destinatur: parentibus, magistris, peritis educationis ceterisque quibuscum adulescentes vitae consuetudine coniuncti sunt
Plura indicabit: Cathrin Ernst, 0208 30069-55, c.ernst@ginko-stiftung.de
Periti officii docebunt quae sit vis huius substantiae, quibus modis adhibeatur, quae pericula quosque effectus secundos secum ferre possit et quibus indiciis usus periculosus cognoscatur. Licebit etiam de re inter nos colloqui.
Hoc nexu ad conventum accedetis:
https://us02web.zoom.us/j/82683185075?pwd=8C32DL0dz9oxhNY7jtjtb3CbkrWVga.1
Numerus conventus: 826 8318 5075. Tessera: 405652
Vos comiter salutat
mandatu accepto Thorsten Reinhard, cui praeventio commissa est