Mercatoria discipulorum societas «Scensational» scholae Otto-Pankok-Schule urbem nostram atque terram Rhenaniae Septentrionalis et Vestfaliae feliciter repraesentavit in certamine quod in tota Germania inter societates discipulorum JUNIOR habetur. Hebdomade praeterita in suggestum quidem victorum non ascenderunt, sed quinque discipuli ingenio et alacritate quam in conspectu omnium praestiterunt itemque prospero negotio ad naturam servandam accommodato probati sunt.
Ineunte Aprili «Scensational» primatum in certamine optimarum societatum discipulorum Rhenaniae Septentrionalis et Vestfaliae adepta erat; ita ei licuit in certamine totius Germaniae pro sua terra agere. Coloniae in Instituto Oeconomiae Germanicae tredecim omnino societates ceterarum terrarum foederalium certamen inierunt. Iudices octo amplae dignitatis aestimaverunt et brevem quinque minutorum expositionem in scaena prolatam et responsa discipulorum ad interrogationes. Iam antea inspexerant decem paginarum relationem de negotiis more tabularum praesentandarum compositam, ipsumque negotii consilium. Societas Scensational vendit sacculos odoratos quibus in marsupiis, armariis, manticis aliisque locis uti possis. Iam plus duobus milibus euronum vendendo accepit.
De hoc certamine et radiophonium WDR rettulit, cum Steffi Neu moderatrix Lukas Weeske e moderatoribus societatis Scensational interrogavit, et telehorasis WDR in nuntiis vespertinis «Lokalzeit». «Haec certatio totius Germaniae non propter solam nuntiorum celebritatem discipulis atque scholae OP praeclare successit. Iuvenes mercatores et scholam et urbem egregie repraesentaverunt atque ibi iudicum hospitumque animos sibi conciliaverunt», ait Björn Schnieder, qui patronus eorum in schola est. Addidit: «Quod nullum nomisma adepti sunt, etiam aetatum disparitati tribuendum est: nostri inter minimos erant, idque in talibus certaminibus haud parum valet. Primi tamen, cum scholae OP tum urbis Mülheim, ad certamen totius Germaniae pervenerunt; est sane cur eo facto glorientur.» Vicit societas «Pflanzlicht» e Brandenburgo, quae nunc ineunte Iulio Athenis in certamine Europaeo societatum discipulorum Germaniam repraesentabit.
Primarius urbis magistratus Marc Buchholz, antequam discipulorum societas proficisceretur, tempus sumpsit ut ei felicem exitum precaretur; boni ominis causa attulit discipulis fibulas et memorias USB in formam insignium urbis Mülheim effictas.