Die 27 Ianuarii 2026 cum classe nostra ad museum «Discovery» in oppido Kerkrade Nederlandiae ivimus. Nos comitatae sunt magistra Krach et magistra Dr. Braun. Excursio inter ea instituta erat quibus studia disciplinarum MINT promoventur.
Primum exercitationem una fecimus: ex harundinibus bambusinis et anulis elasticis, bene inter nos adiuvantes, turrim quam altissimam pulcherrimamque aedificare conati sumus. Altissima turris tria metra attigit.
Deinde otium fuit res expositas visendi. In museo «Discovery» visitatores ipsi operari possunt. Quae ibi exponuntur eo consilio comparata sunt ut tangas, experiaris, explores!
Initio parvum cinematographeum intravimus, ubi pelliculam quinque minutorum de itinere per tempora facto spectavimus. Hinc ad expositionem «Schatzkammer» venimus. Ibi et antiquas machinas vestibus lavandis et machinas vapore actas vidimus.
Deinde magnam expositionem «Expedition» ingressi sumus, quae in plures partes dividebatur. Nos partes de corpore humano, de alimentis, de domibus habitandis atque aedificandis invisimus. Cum tempus urgeret, ponte ludis ad mentem exercendam instructo transito ad expositionem de intellegentia artificiosa pervenimus. Ibi et retiacula neuralia et varios usus intellegentiae artificiosae cognoscere potuimus.
Tot tamen res tam variae expositae erant ut uno die omnia videre non possemus. Vobis hoc museum vehementer commendamus; nos certe cum familiis nostris iterum venire volumus! Si vos quoque de museo plura scire vultis, hunc nexum aperite!
Classis 6b
Omnes tam intenti eramus in rebus experiendis et explorandis ut solius turris aedificandae imagines haberemus. Cetera igitur ipsi in Kerkrade videte! :-)