Histriones hospites in schola OP
Ultima editio: 3 Iulii 2025

Laura Krach
Creatum: 30 Iunii 2025
a L. Krach
«Octo feminae»

Die 5 Iunii iuvenum grex theatri Backstein-Theater comoediam Francogallicam de caede, «Octo feminae» a Robert Thomas scriptam, egit. Plus ducenti spectatores et alacritatem qua iuvenes illae fabulam egerunt et artis earum securam peritiam magnopere admirati sunt.

Spectaculum, a Ruth Tetling in ipsa schola optime praeparatum, etiam verbis laudantibus eorum qui scholae praesunt (dominorum Schuhknecht et Bender) ornatum est. Digna singulari laude est opera qua grex ipse per se maximam partem effecit ut fabula in scaenam proferretur. Ipsi enim et fabulam elegerunt et partes diviserunt et vestes excogitaverunt et singulas scaenas paraverunt et, una cum technicis Christoph Müller et Hendrik Topp, lumina disposuerunt.

Hospitum spectaculum ex illa alacri coniunctione ortum est quae inter scholam Otto-Pankok-Schule atque Backstein-Theater intercedit, eademque etiam ex iis qui adsunt perspici potest.
E novem enim qui ad fabulam parandam contulerant, ea quoque annumerata quae post scaenam cuncta moderabatur, tres olim in schola OP studuerant et duae etiamnunc discipulae eius sunt.

Hoc autumno theatrum Backstein-Theater aliud spectaculum ut hospes praebebit, fabulam Lutz Hübner cui nomen «Frau Müller muss weg», quae quasi ad agendum in schola nata est.

8Frauen_20