Die Martis, 16 Decembris 2025, in Otto-Pankok-Schule natalicia celebrabimus, duplici quidem gaudio.
Ab hora 17.00, ut annis superioribus, mercatus natalicius habebitur quem legati discipulorum paraverunt. Complures classes opera summo studio manu confecta vendent. Pecuniae acceptae dimidia pars ad opera beneficentiae, reliqua ad arcam eius classis quae res vendidit conferetur.
Mercatu peracto, musici scholae nostrae lenibus modis animos vestros ad natalicia praeparabunt.
Multos hospites speramus. Amitae materteraeque, patrui avunculique, avi, amici, vicini, familiares, omnes grati venietis! Aditus gratuitus est; cibus quoque potusque praesto erunt.
Mandatu sodalium, R. Tetling (Kultur am OP)