Certamina athletica regionalia Duisburgi
Ultima editio: 28 Maii 2026

face
Creatum: 28 Maii 2026
a F. Blümmel
Nostri omnibus antecellunt
Leichtathletik_OP.PNG

In certaminibus athleticis regionalibus Duisburgi habitis discipuli nostri, acerrima contentione cum adversariis validis commissa, victores exstiterunt.

Nostri et pila proicienda et globo ferreo impellendo et saltu in longum atque in altum et cursu celeri 75 metrorum et cursu vicario quater 75 metrorum et cursu 800 metrorum cum egregias vires tum summam concordiam praestiterunt. Usque ad finem incertus mansit exitus, adeo arte nobiscum contendebat Gymnasium Broich.

Tandem nostri in regione administrativa Düsseldorfiensi vicerunt atque omnium turmarum quae hoc anno certaverant fortissimi exstiterunt. Nondum constat num quae praestiterunt satis sint ad certamen totius civitatis Nordrhein-Westfalen in stadio «Rote Erde» Tremoniae ineundum. Sex optimae totius civitatis turmae ad illud certamen extremum admittentur.

In hac turma vicerunt Ole, Felix, Bryant (omnes 9b), Mariella, Calista (ambae 8a), Noah (8c), Helena (8b) et Matilda (7b).

Nunc exspectandum atque sperandum est fore ut nobis quoque Tremoniam ire contingat.